Ma première page bootstrap
Article 1
Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices
oppressas latasque leges fundamenta libertatis et retinacula sempiterna
velut frugi parens et prudens et dives Caesaribus tamquam liberis suis
regenda patrimonii iura permisit.
Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia)
querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent.
Article 2
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea
turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo
inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter inquirente nec discernente
a societate noxiorum insontes velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit,
et causarum legitima silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio
capitum et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias,
quas recensere puto nunc oportunum absque Mesopotamia digesta, cum bella
Parthica dicerentur, et Aegypto, quam necessario aliud reieci ad tempus.
In amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi
signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent
idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et
constantes eligendi; cuius generis est magna penuria.
Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum
autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium
tollitque experiendi potestatem
Article 3
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis
palatii ianuis, contempto Caesare, quem videri decuerat,
ad praetorium cum pompa sollemni perrexit morbosque diu
causatus nec regiam introiit nec processit in publicum,
sed abditus multa in eius moliebatur exitium addens quaedam
relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.
Section 1
Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac
voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad
calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare
restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim verendum est,
ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat,
aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus
parans hastisque feriens scuta qui habitus iram pugnantium
concitat et dolorem proximos iam gestu terrebat sed eum in
certamen alacriter consurgentem revocavere ductores rati
intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri
distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari
cunctorum.
Section 2
Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat,
cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem
illum incidere qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim
profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum,
cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat
consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat,
quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non
fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae,
vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis
et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si
nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur
quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in iis
etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur,
montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.