Section 2
Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat,
cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem
illum incidere qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim
profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum,
cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat
consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat,
quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non
fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae,
vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis
et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si
nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur
quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in iis
etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur,
montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.